previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [4] vendit Italiae possessiones ex ordine omnis. sane est in eo diligens; nullam enim praetermittit. persequitur in tabulis censoriis totam Siciliam; nullum aedificium, nullos agros relinquit. Audistis auctionem populi Romani proscriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem Ianuarium, et, credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa non vendiderint ei qui armis et virtute pepererunt, ut esset quod nos largitionis causa venderemus. [5]

videte nunc quo adfectent iter apertius quam antea. nam superiore parte legis quem ad modum Pompeium oppugnarent, a me indicati sunt; nunc iam se ipsi indicabunt. iubent venire agros Attalensium atque Olympenorum quos populo Romano P. Servili, fortissimi viri, victoria adiunxit, deinde agros in Macedonia regios qui partim T. Flaminini, partim L. Pauli qui Persen vicit virtute parti sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium qui L. Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia populi Romani adiunctus est, post autem agros in Hispania apud Carthaginem novam duorum Scipionum eximia virtute possessos; tum vero ipsam veterem Carthaginem vendunt quam P. Africanus nudatam tectis ac moenibus sive ad notandam Carthaginiensium calamitatem, sive ad testificandam nostram victoriam, sive oblata aliqua religione ad aeternam hominum memoriam consecravit. [6] his insignibus atque infulis imperi venditis quibus ornatam nobis maiores nostri rem publicam tradiderunt, iubent eos agros venire quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto Cappadociaque possederit. num obscure videntur prope hasta praeconis insectari Cn. Pompei exercitum qui venire iubeant eos ipsos agros in quibus ille etiam nunc bellum gerat atque versetur?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: