[26]
atqui nihil interest, iudices, utrum haec
foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus
ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos
eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non
possint; nihil1 enim magis uteremur iis adiutoribus, sublatis
virtutis praemiis, quam si omnino iis versari in nostris
bellis non liceret. etenim cum pro sua patria pauci
post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis
propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro
aliena re publica quemquam fore putatis2 qui se opponat
periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam
interdicto?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.