[55]
sed ut a mea causa iam recedam, reliquas illius anni pestis
recordamini—sic enim facillime perspicietis quantam vim
omnium remediorum a magistratibus proximis res publica
desiderarit—legum1 multitudinem2, cum earum quae latae sunt,
tum vero quae promulgatae fuerunt. nam latae quidem
sunt consulibus illis—tacentibus dicam? immo vero etiam
adprobantibus; ut censoria notio et gravissimum iudicium
sanctissimi magistratus de re publica tolleretur, ut conlegia
non modo illa vetera contra senatus consultum restituerentur,
sed ab3 uno gladiatore innumerabilia alia nova conscriberentur,
ut remissis senis et trientibus quinta prope pars vectigalium
tolleretur, ut Gabinio pro illa sua Cilicia, quam sibi,
si rem publicam prodidisset, pactus erat, Syria daretur, et
uni helluoni bis de eadem re deliberandi et rogata lege
potestas per novam4 legem fieret provinciae commutandae.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.