[64]
his de tot tantisque iniuriis in socios, in reges, in civitates
liberas consulum querela esse debuit: in eius1 magistratus
tutela reges atque exterae nationes semper fuerunt. ecquae
vox umquam est audita consulum? quamquam quis audiret,
si maxime queri vellent? de Cyprio rege quererentur
qui me civem, nullo meo crimine, patriae nomine laborantem,
non modo stantem non defenderunt2 sed ne iacentem
quidem protexerunt? cesseram, si alienam a me plebem
fuisse vultis, quae non fuit, invidiae; si commoveri omnia
videbantur, tempori; si vis suberat, armis; si societas magistratuum,
pactioni; si periculum civium, rei publicae.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.