[142]
homines Graeci quos antea nominavi, inique a suis civibus
damnati atque expulsi, tamen, quia bene sunt de suis
civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt non in Graecia
solum sed etiam apud nos atque in ceteris terris, ut eos a
quibus illi oppressi sint1 nemo nominet, horum calamitatem
dominationi illorum omnes anteponant. quis Carthaginiensium
pluris fuit Hannibale2 consilio, virtute, rebus gestis, qui
unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de imperio
et de gloria decertavit? hunc sui cives e civitate eiecerunt3:
nos etiam hostem litteris nostris et memoria videmus esse
celebratum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.