previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

525Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras
invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi
munera, non illis epulae nocuere repostae:
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
530flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
Tempore non alio dicunt regionibus illis
quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
imparibus ductos alta ad donaria currus.
Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis
535unguibus infodiunt fruges montisque per altos
contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
Non lupus insidias explorat ovilia circum
nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
cura domat; timidi dammae cervique fugaces
540nunc interque canes et circum tecta vagantur.
Iam maris immensi prolem et genus omne natantum
litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
Interit et curvis frustra defensa latebris
545vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
Ipsis est aer avibus non aequus et illae
praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
Praeterea iam nec mutari pabula refert
artes nocent quaesitaeque; cessere magistri
550Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris
pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
inque dies avidum surgens caput altius effert:
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
555arentesque sonant ripae collesque supini:
Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo
donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam
560aut undis abolere potest aut vincere flamma;
ne tondere quidem morbo inluvieque peresa
vellera nec telas possunt attingere putris;
verum etiam invisos si quis temptarat amictus,
ardentes papulae atque immundus olentia sudor
565membra sequebatur nec longo deinde moranti
tempore contactos artus sacer ignis edebat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1900)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: