previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis
     Coniugibus belli causa duobus erat,
Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis
     Callidus in falsa lusit adulter ave,
5Qualis Amymone siccis erravit in agris,
     Cum premeret summi verticis urna comas
Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
     Et quidquid magno de Iove fecit amor.
Nunc timor omnis abest, animique resanuit error,
10      Nec facies oculos iam capit ista meos.
Cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis.
     Haec te non patitur causa placere mihi.
Donec eras simplex, animum cum corpore amavi;
     Nunc mentis vitio laesa figura tua est.
15Et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos
     Et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
Quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?
     Quo pretium condat, non habet ille sinum!
Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis
20      Non decet inbelles aera merere deos.
Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere,
     Et miseras iusso corpore quaerit opes;
Devovet imperium tamen haec lenonis avari
     Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
25Sumite in exemplum pecudes ratione carentes;
     Turpe erit, ingenium mitius esse feris.
Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit;
     Non aries placitam munere captat ovem.
Sola viro mulier spoliis exultat ademptis,
30      Sola locat noctes, sola licenda venit,
Et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat,
     Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,
     Altera cur illam vendit et alter emit?
35Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
     Quam socio motu femina virque ferunt?
Non bene conducti vendunt periuria testes,
     Non bene selecti iudicis arca patet.
Turpe reos empta miseros defendere lingua;
40      Quod faciat magni, turpe tribunal, opes;
Turpe tori reditu census augere paternos,
     Et faciem lucro prostituisse suam.
Gratia pro rebus merito debetur inemptis;
     Pro male conducto gratia nulla toro.
45Omnia conductor solvit; mercede soluta
     Non manet officio debitor ille tuo.
Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
     Non habet eventus sordida praeda bonos.
Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
50      Ut premerent sacrae virginis arma caput;
E quibus exierat, traiecit viscera ferro
     Filius, et poenae causa monile fuit.
Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
     Munera poscenti quod dare possit, habet.
55Carpite de plenis pendentes vitibus uvas;
     Praebeat Alcinoi poma benignus ager!
Officium pauper numeret studiumque fidemque;
     Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
60      Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
     Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
     Quod nego poscenti, desine velle, dabo!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: