previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


'Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos;
     Terruerunt animum talia visa meum:
Colle sub aprico creberrimus ilice lucus
     Stabat, et in ramis multa latebat avis.
5Area gramineo suberat viridissima prato,
     Umida de guttis lene sonantis aquae.
Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum
     Fronde sub arborea sed tamen aestus erat
Ecce! petens variis inmixtas floribus herbas
10      Constitit ante oculos candida vacca meos,
Candidior nivibus, tunc cum cecidere recentes,
     In liquidas nondum quas mora vertit aquas;
Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet
     Et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
15Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus,
     Cumque sua teneram coniuge pressit humum.
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas
     Atque iterum pasto pascitur ante cibo,
Visus erat, somno vires adimente ferendi,
20      Cornigerum terra deposuisse caput.
Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras
     Venit et in viridi garrula sedit humo,
Terque bovis niveae petulanti pectora rostro
     Fodit et albentis abstulit ore iubas.
25Illa locum taurumque diu cunctata relinquit
     Sed niger in vaccae pectore livor erat;
Utque procul vidit carpentes pabula tauros
     Carpebant tauri pabula laeta procul
Illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis
30      Et petiit herbae fertilioris humum.
Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur,
     Siquid habent veri, visa quid ista ferant.'
Sic ego; nocturnae sic dixit imaginis augur,
     Expendens animo singula dicta suo:
35'Quem tu mobilibus foliis vitare volebas,
     Sed male vitabas, aestus amoris erat.
Vacca puella tua estaptus color ille puellae;
     Tu vir et in vacca conpare taurus eras.
Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto,
40      Ingenium dominae lena movebat anus.
Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit,
     Frigidus in viduo destituere toro.
Livor et adverso maculae sub pectore nigrae
     Pectus adulterii labe carere negant.'
45Dixerat interpres. gelido mihi sanguis ab ore
     Fugit, et ante oculos nox stetit alta meos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 2.180
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: