previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


MICIO.

Storax--Non rediit hac nocte a coena Aeschinus,

Neque servulorum quisquam qui adversum ierant.

Profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam,

Aut ubi si cesses, evenire ea satius est

5Quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat

Irata quam illa quae parentes propitii.

Uxor si cesses aut te amare cogitat,

Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi;

Et tibi bene esse soli quum sibi sit male.

10Ego quia non rediit filius quae cogito, et

Quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit,

Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit

Aliquid. Vah, quemquamne honinem in animum instituere aut

Parare quod sit carius quam ipse est sibi?

15Atqui ex me hic non natus est, sed ex fratre. Is adeo

Dissimili studio est iam inde ab adolescentia.

Ego hanc clementem vitam urbanam atque otium

Secutus sum; et, quod fortunatum isti putant,

Uxorem numquam habui. Ille contra haec omnia:

20Ruri agere vitam; semper parce ac duriter

Se habere: uxorem duxit; nati filii

Duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi;

Eduxi a parvulo; habui, amavi pro meo;

In eo me oblecto; solum id est carum mihi.

25Ille ut item contra me habeat facio sedulo:

Do, practermitto: non necesse habeo omnia

Pro meo iure agere. Postremo alii clanculum

Patres quae faciunt, quae fert adolescentia,

Ea ne me celet consuefeci filium;

30Nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem, aut

Audebit, tanto magis audebit caeteros.

Pudore et liberalitate liberos

Retinere satius esse credo quam metu.

Haec fratri mecum non convenient neque placent.

35Venit ad me saepe clamitans, "Quid agis, Micio?

Cur perdis adolescentem nobis? cur amat?

Cur potat? cur tu his rebus sumtum suggeris?

Vestitu nimio indulges; nimium ineptus es."

Nimium ipse est durus praeter aequumque et bonum:

40Et errat longe mea quidem sententia

Qui imperium credat gravius esse aut stabilius

Vi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur.

Mea sic est ratio, et sic animum induco meum:

Malo coactus qui suum officium facit

45Dum id rescitum iri credit tantisper cavet:

Si sperat fore clam rursum ad ingenium redit.

Ille quem beneficio adiungas ex animo facit;

Studet par referre: praesens absensque idem erit.

Hoc patrium est, potius consuefacere filium

50Sua sponte recte facere quam alieno metu.

Hoc pater ac dominus interest: hoc qui nequit,

Fateatur nescire imperare liberis.

Sed estne hic ipsus de quo agebam? et certe is est.

Nescio quid tristem video: credo iam ut solet

55Iurgabit. Salvum te advenire, Demea,

Gaudemus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: