This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
MICIO. HEGIO.
Mi.
Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio:
Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo:
Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,
Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules,
5Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias?
He.
Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum.
Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio,
Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri;
Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam.
Mi.
10Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus.
He.
Bene facis;
Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria
Tabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas,
Egomet narrabo quae mihi dixti.
Mi.
Immo ego ibo.
He.
Bene facis.
Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo
15Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;
Propter suam impotentiam se semper credunt negligi;
Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est.
Mi.
Et recte et verum dicis.
He.
Sequere me ergo hac intro.
Mi.
Maxime.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.