previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XI.

Ut, regnante Honorio, Gratianus et Constantinus in Brittania tyranni creati; et mox prior in Brittania, secundus in Gallia sint interemti.


Gratianus and Constantinus emperors in Britain.
Anno ab incarnatione Domini CCCCVII, tenente
Oros. vii. 36.
imperium Honorio Augusto, filio Theodosii minoris, loco ab Augusto X.LIIII, ante biennium Romanae
ib. 40.
inruptionis, quae per Halaricum regem Gothorum facta est, cum gentes Halanorum, Sueuorum, Uandalorum, multaeque cum his aliae, protritis Francis, transito Hreno, totas per Gallias saeuirent, apud Brittanias Gratianus municeps tyrannus creatur, et occiditur. Huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur; qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit; unde mox, iubente Honorio, Constantius comes
ib. 42.
in Galliam cum exercitu profectus, apud Arelatem ciuitatem
ib. 40. ib. 42.
eum clausit, cepit, occidit; Constantemque filium eius, quem ex monacho Caesarem fecerat, Gerontius comes suus apud Uiennam interfecit.

Fracta est autem Roma a Gothis anno milesimo

Rome taken by the Goths.
CLXIIII suae conditionis, ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam fecisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, farus, pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur; ceterum ulteriores Brittaniae partes, uel eas etiam, quae ultra Brittaniam sunt, insulas iure dominandi possidebant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Sort places alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a place to search for it in this document.
Oros (Ceara, Brazil) (1)
Great Britain (United Kingdom) (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: