Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
quo territus Antiochus, quia possessione
maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo, ut res ipsa postea docuit, consilio
iussit.
[2]
non enim tueri solum Lysimachiam a primo
impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam
tota hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam
inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem
pacis per occasionem temptare.
[3]
nec Lysimachiam
tantum hostibus tradidit post adversam navalem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et
Sardis recepit se;
[4]
atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium,
ut acie dimicaret, intentus misit.
[5]
Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum
confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset,
Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo
intenderat, navigat.
[6]
ibi naves in proelio quassatas
cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta
navibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit,
Rhodios parte praedae et spoliis navalibus decoratos
domum redire iubet.
[7]
Rhodii impigre praevertere ad
traiciendas copias consulis iere; atque eo quoque
functi officio, tum demum Rhodum rediere. classis
Romana ab Chio Phocaeam traiecit.
[8]
in sinu maris
intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum
milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem
velut cuneum;
[9]
Lamptera ipsi appellant. mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum
mille passuum excurrens medium fere sinum velut
nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos
in utramque regionem versos portus tutissimos habet.
[p. 320]
[10]
qui in meridiem vergit, Naustathmon ab re appellant,
quia ingentem vim navium capit; alter prope ipsum
Lamptera est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.