Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
nulli ea placere
sententia. Eumenes rex quaesivit, quid tandem? ubi
demersis navibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo
minus tota classe portum obsessuri?
[2]
sive enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo
minus sit, quid attinere claudi portum?
[3]
quin contra
illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis,
omnia Asia praebente quieta aestiva acturos; Romanos
aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos,
omnium inopes, in adsidua statione futuros, ipsos
magis adligatos impeditosque,
[4]
ne quid eorum, quae
agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos
habeant.
[5]
Eudamus praefectus Rhodiae classis magis
eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse,
[6]
quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius
omissa in praesentia Epheso mittendam navium partem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in
societatem adiungenda.
[7]
in duas magnas res id usui
fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris
totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus
Antiochum sit,
[8]
curam posse, et eam classem, quae in
Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.
[9]
haec maxime movit sententia; placuit tamen
Regillum classe tota evehi ad portum Ephesi ad inferendum hostibus terrorem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.