previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

54. Mylae, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt. [2] quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit. [3] itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa. multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter sufficiebat; oppidanos diem noctem eosdem tuentis moenia non vulnera modo, sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat. [4] quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur, et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulso ... muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt; [5] quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientesque per patentem portam hostes acceperunt. [6] [p. 150] ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae caedibus superfuerunt, venum data. diruto magna ex parte et incenso oppido profectus ad Phalannam castra movit, inde postero die Gyrtonem 1 pervenit. [7] quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato adventu oppidanis recepit. [8] utraque oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeunt, magis Gonnus. itaque et firmiore id praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac vallo munitum reliquit. [9] ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium adventum statuit, simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro. [10] namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis: qua in meridiem vergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam. [11] ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.

1 a. u. 583.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
  • Cross-references to this page (20):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: