Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51. [p. 143]Pellae, in vetere regia Macedonum, hoc consilium erat. 1“geramus ergo” inquit, “dis bene iuvantibus, quando ita videtur, bellum;” litterisque circa praefectos dimissis Citium —
[2]
Macedoniae oppidum est — copias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio regaliter Minervae, quam vocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. eo iam omnes Macedonum et externorum auxiliorum convenerant copiae.
[3]
castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo struxit. summa omnium quadraginta tria milia armata fuere, quorum pars ferme dimidia phalangitae erant; Hippias Beroeaeus praeerat.
[4]
delecta deinde et viribus et robore aetatis ex omni cetratorum numero duo milia erant; agema hanc ipsi legionem vocabant; praefectos habebat Leonnatum et Thrasippum Eulyestas.
[5]
[p. 144] ceterorum cetratorum, trium ferme milium hominum, dux erat 2Antiphilus Edessaeus. Paeones et ex Paroria et Parstrymonia — sunt autem ea loca subiecta Thraciae — et Agrianes, admixtis etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleverunt numerum.
[6]
armaverat contraxeratque eos Didas Paeon, qui adulescentem Demetrium occiderat.
[7]
et armatorum duo milia Gallorum erant, praefecto Asclepiodoto ab Heraclea ex Sintis. tria milia Threcum liberorum suum ducem habebant. Cretensium par paene numerus suos duces sequebatur, Susum Phalasarneum et Syllum Gnosium.
[8]
et Leonides Lacedaemonius quingentis ex Graecia, mixto generi hominum, praeerat. regii is generis ferebatur, exul damnatus frequenti concilio Achaeorum, litteris ad Persea deprensis.
[9]
Aetolorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quingentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. equitum ex tota Macedonia contraxerat tria milia.
[10]
[p. 145] venerat eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum mille dilectis equitibus, pari 3 ferme peditum numero.
[11]
ita summa totius exercitus undequadraginta milia peditum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.