Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. postquam domum venit,
et mater mentionem
intulit,
quid eo die,
quid deinceps ceteris,
quae ad
sacra pertinerent,
faciendum esset,
negat eorum se
quicquam facturum nec initiari sibi in animo esse.
aderat sermoni vitricus.
[
2]
confestim mulier exclamat
Hispalae concubitu carere eum decem noctes non
[p. 248]
posse;
illius excetrae1 delenimentis et venenis2 imbutum nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere.
iurgantes hinc mater,
hinc vitricus
cum quattuor eum servis domo exegerunt.
[
3]
adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit,
causamque ei,
cur esset a matre eiectus,
narravit,
deinde
ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit.
[
4]
consul post diem
tertium redire ad se iussum dimisit;
ipse Sulpiciam
gravem feminam,
socrum suam,
percunctatus est,
ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset.
[
5]
cum
ea nosse probam et antiqui moris feminam respondisset,
opus esse sibi ea conventa dixit:
mitteret nuntium ad eam,
ut veniret.
[
6]
Aebutia accita ad Sulpiciam venit et consul paulo post,
velut forte intervenisset,
sermonem de Aebutio fratris eius filio infert.
[
7]
lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit,
qui spoliatus fortunis,
a quibus
minime oporteret,
apud se tunc esset,
eiectus a
matre,
quod probus adulescens—
dii propitii essent—
obscenis,
ut fama esset,
sacris initiari nollet.