Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41. hunc,
sicut omni vita,
tum petentem premebat nobilitas;
coierantque praeter1 L.
Flaccum,
qui collega in consulatu fuerat,
candidati omnes ad
deiciendum honore,
[
2?]
non solum ut ipsi potius adipiscerentur,
nec quia indignabantur novum hominem
censorem videre,
sed etiam quod tristem censuram
periculosamque multorum famae et ab laeso a
plerisque et laedendi cupido exspectabant.
[
3]
etenim
tum quoque minitabundus petebat,
refragari sibi,
qui
[p. 352]
liberam et fortem censuram timerent,
criminando.
2 et simul L.
Valerio suffragabatus:
[
4]
illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores
posse.
his accensi homines,
adversa nobilitate,
non
M.
Porcium modo censorem fecerunt,
sed collegam
ei L.
Valerium Flaccum adiecerunt.
[5]
secundum comitia censorum consules praetoresque
in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret,
quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra
urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita
aptius visum erat, tenuerunt.
[6]
si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit. et L.
Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat,
magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus
est.
[7]
multos, qui aut citati non adfuerant aut vades
deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim
noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad
senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio
coniecti sunt.