Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. undique omnes alii deprecari tribunum,
alii
castigare.
Ti.
Gracchi collegae plurimum oratio
movit.
[
2]
ne suas quidem simultates pro magistratu
exercere boni exempli esse:
alienarum vero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus
esse.
[
3]
suo quemque iudicio et homines odisse aut
diligere et res probare aut improbare debere,
non
pendere ex alterius vultu ac nutu nec alieni momentis
animi circumagi,
adstipularique irato consuli tribunum
plebei;
[
4]
et quid privatim M.
Aemilius mandaverit
[p. 230]
meminisse,
tribunatum sibi a populo Romano1 mandatum oblivisci,
et mandatum pro auxilio ac libertate privatorum,
non pro consulari regno.
[
5]
ne hoc quidem cernere eum,
fore ut memoriae ac posteritati mandetur eiusdem collegii alterum ex duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae,
alterum alienas et mandatas exercuisse.
[
6]
his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset,
referente Ser.
sulpicio praetore triumphus M.
Fulvio est decretus.
[
7]
is cum gratias patribus conscriptis egisset,
adiecit
ludos magnos se Iovi optimo maximo eo die quo
Ambraciam cepisset vovisse;
in eam rem sibi centum
pondo auri a civitatibus collatum;
[
8]
petere ut ex ea
pecunia quam in triumpho latam2 in aerario positurus esset id aurum secerni iuberent.
[
9]
senatus pontificum collegium consuli iussit,
num omne id aurum in ludos
consumi necesse esset.
[
10]
cum pontifices negassent
ad religionem pertinere quanta impensa in ludos
fieret,
senatus Fulvio quantum impenderet permisit,
dum ne summam octoginta milium excederet.
[
11]
triumphare mense Ianuario statuerat:
sed cum audisset
consulem M.
Aemilium,
litteris M.
Aburii tribuni
plebis acceptis de remissa intercessione,
[
12?]
ipsum ad
[p. 232]
impediendum triumphum Romam venientem aegrum3 in via substitisse,
ne plus in triumpho certaminum quam in bello haberet,
praetulit triumphi diem.
[
13]
triumphavit ante diem decimum Kal.
ianuarias de Aetolis et de Cephallania.
[
14]
aureae coronae centum
duodecim pondo ante currum latae4 sunt;
argenti pondo milia octoginta tria,
auri pondo ducenta quadraginta tria,
[
15?]
tetrachma Attica centum octodecim milia,
Philippei nummi duodecim milia trecenti5 viginti duo,
signa aenea septingenta octoginta quinque,
signa marmorea ducenta triginta,
arma tela cetera spolia hostium,
[
16?]
magnus numerus,
ad hoc catapultae,
ballistae,
tormenta omnis generis;
duces aut Aetoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad viginti septem.
[
17]
multos eo die priusquam in urbem inveheretur in circo Flaminio tribunos praefectos
equites centuriones,
Romanos sociosque,
donis militaribus donavit.
militibus ex praeda vicenos quinos6 denarios divisit,
duplex centurioni,
triplex equiti.