Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
sed nos ueremur, ne parum hic
liber mellis et absinthi multum habere videatur,
sitque salubrior studiis quam dulcior. quin etiam
hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod
pleraque non inventa per me sed ab aliis tradita
continebit, habeat etiam quosdam, qui contra sentiant
et adversentur, propterea quod plurimi auctores,
quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias
muniverunt atque in suam quisque induxit sequentes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.