previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XVIII De obscoenarum partium vitiis.

Proxima sunt ea, quae ad partes obscoenas pertinent: quarum apud Graecos vocabula et tolerabilius se habent, et accepta jam usu sunt; quum in omni fere medicorum volumine atque sermone jactentur: apud nos foediora verba, ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt: ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta servantibus. Neque tamen ea res a scribendo deterrere me debuit: primum, ut omnia, quae salutaria accepi, comprehenderem: dein, quia in vulgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae invitissimus quisque alteri ostendit.

[p. 254] [2] [2a] Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis, aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus est. Ubi vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est: si tumor vicit, imponenda est vel lenticula, vel marrubium, vel oleae folia ex vino cocta, sic, ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paulum adjiciatur: sursumque coles ad ventrem deligandus est, [2b] quod in omni curatione ejus necessarium est. Isque homo continere se, et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti vindicari. Postero die rursus adhibendum iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur: eaque, si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit: nam quum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur. [2c] Sive autem hoc modo victa erit, sive numquam repugnaverit, ulcera vel in cutis ulteriore parte, vel in glande, ultrave eam in cole reperientur: quae necesse est aut pura siccaque sint, aut humida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fovenda sunt: deinde imponendum lycium ex vino est, aut amurca cocta cum eodem, aut cum rosa butyrum. Si levis iis humor inest, vino eluenda sunt: tum butyro et rosae mellis paulum, et resinae terebinthinae pars quarta adjicienda est, eoque utendum. [2d] At si pus ex iis profluit, ante omnia elui mulso calido debent: tum imponi piperis p. )-(. I. myrrhae p. )-(. I. croci, misyos cocti, singulorum p. )-(. II. quae ex vino austero coquuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem compositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis p.)-(. z. myrrhae p. )-(. z. croci p. )-(. z z. misyos cocti p. )-(. I. aeris combusti p. )-(. II. quae primum ex vino austero conteruntur; deinde, ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis, et incoquuntur, donec visci crassitudinem habeant. [2e] Aerugo quoque cum cocto melle, et ea, quae ad oris ulcera supra comprehensa sunt; aut Erasistrati compositio, aut Cratonis recte super purulenta naturalia imponitur. Folia quoque oleae ex novem cyathis vini coquuntur; his [p. 255] adjicitur [8b] aluminis scissilis p. )-(. IV. Lyci p. )-(. VIII. mellis sesquicyathus: ac, si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex vino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum inflammatio manet, quale supra positum est, cataplasma superdare, et quotidie ulcera eadem ratione curare. [2f] Quod si pus et multum, et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet sic, ut ei mellis paulum adjiciatur: aut oleae, vel lentisci folia, vel marrubium decoquendum est, eoque humore eodem modo cum melle utendum: imponendaque eadem; aut etiam omphacium cum melle; aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut compositio Andronis; aut ἀνθηρά sic, ut ei paulum mellis adjiciatur. Quidam ulcera omnia, de quibus adhuc dictum est, lycio ex vino curant. Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet: imponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle; aut Andronis compositio; aut marrubii, myrrhae, croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum p. )-(. I. minii sinopici p. )-(. II. quae per se singula primum teruntur, deinde juncta iterum melle adjecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo vase leniter coquuntur, ne superfluant; [2h] quum jam guttae indurescunt, vas ab igne removetur: idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex vino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est1). Solet etiam interdum ad nervos ulcus descendere; profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris, non coacta, at aquae similis, in qua caro recens Iota est; doloresque is locus, et punctiones habet. [2i] Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est; quale est emplastrum τετραφάρμαχον ex rosa liquatum sic, ut turis quoque paulum ei misceatur; aut id, quod ex butyro, rosa, resina, melle fit; supra vero a me positum est2. Praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque, neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute [p. 256] exesus est sic, ut glans excidat. Sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. Perpetuumque est, quoties glans, aut ex cole aliquid vel excidit, vel abscinditur, hanc non esse servandam, ne considat, ulcerique agglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.

Tubercula etiam, quae φύματα Graeci vocant, circa glandem oriuntur: quae vel medicamentis, vel ferro aduruntur; et quum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.

[3] [3a] Haec citra cancrum sunt; qui quum in reliquis partibus., tum in his quoque vel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie: quae si cutem occupavit, protinus specillum subjiciendum, eaque incidenda est; deinde orae vulsella prehendendae: tum, quidquid corruptum est, excidendum sic, ut ex integro quoque paulum dematur, idque adurendum. Quoties quid ustum est, id quoque sequitur, ut imponenda lenticula sit; deinde, ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. At si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello, quidquid corruptum est, sic, ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, excise cancro vulnus esse adurendum. Sed sive ex medicamentis, sive ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus, ex cole profusio sanguinis insequatur. [3c] Ergo longa; quiete, et immobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur. At si vel volens aliquis, vel imprudens, dum ingreditur, immature crustas diduxit, et fluit sanguis, frigida aqua adhibenda est: si haec parum valet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt3: si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet: neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est.

[4] Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod φαγέδαινα a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum, sed protinus iisdem medicamentis, et, si parum valent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est, [p. 257] quae non sentitur, sed serpit, ac, si sustinuimus, usque ad vesicam tendit; neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum: si vero alte penetravit, quidquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt.

[5] Occallescit etiam in cole interdum aliquid; idque omni paene sensu caret: quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus, ut primum apparet, per oricularium clysterem eluendus est: deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle, aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo stercore fricto et contrito cum eodem melle. Ubi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera componuntur.

[6] [6a] In testiculis vero, si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis ex talo mittendus est: a cibo abstinendum; imponenda ex faba farina ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle coacto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum, et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si iidem induruerunt, imponi debet lini vel foeni graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex vino contrita, cui paulum croci sit adjectum. Si vetustior jam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix ex mulso cocta, deinde contrita. [6b] Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est; magisque, si etiam livent: imponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino componuntur, supraque posita sunt; aut ea compositio, quae habet nitri cocti p. )-(. I. resinae pineae, cumini, singulorum p. )-(. II. uvae taminiae sine seminibus p. )-(. IV. mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculis aliquid haesit, fere pus quoque increscit; neque aliter succurri potest, quam si, inciso scroto, et pus emissum. et ipse testiculus excisus est.

[7] [7a] Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. Ac primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ῥα- [p. 258] γάδια Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et in aqua calida desidere. Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda: deinde alterum jacere in aqua bene calida debet, altero calido foveri locus sic, ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum, aut rhypodes rosa diluendum est; aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto; aut eidem cerato plumbum elotum adjiciendum; aut resinae terebinthinae myrrha; aut spumae argenti vetus oleum; et quolibet ex his id perungendum. Si quidquid laesum est, extra est, neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est, et quidquid ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu neque acribus cibis utendum, neque asperis, nec alvum comprimentibus: ne aridum quidem quidquam satis utile est, nisi admodum paulum. Liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet.

[8] [8a] Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime scripta sunt. Iisdem etiam ovis recte tuberculum id fovetur: sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sint ex reprimentibus. Tum recte imponitur et lenticula cum exigua mellis parte; et sertula campana ex vino cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum vel Cotonium malum, vel malicorii ex vino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta; et ex ea compositione, quae habet turis p. )-(. I. aluminis scissilis p. )-(. II. cerussae p. )-(. III. spumae argenti p. )-(. V. quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad altera duo totidem fascias habet; quumque subjectus est, ansis ad ventrem datis, a posteriore parte in eas adductae fasciae conjiciuntur, atque, ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur. [8c] Sed si vetus condyloma jam induruit, neque sub his curationibus desidit, [p. 259] aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis p. )-(. II. myrrhae p. )-(. IV. gummi p. )-(. VIII. turis. -(. XII. stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum p. )-(. XVI. Quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi (§2), renovant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementius adurentia. Ubi consumtus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.

[9] [9a] Tertium vitium est, ora venarum tamquam capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: αἱμοῤῥοΐδας Graeci vocant. Idque etiam in ore vulvae feminarum incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluvio imbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, quum sanguis exitum non haberet, inclinata in praecordia ac viscera materia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt. Si cui vero id nocet, is desidere in aqua ex ver. benis debet: imponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum; aut ex iis aliqua, quae sanguinem supprimunt4.Solet autem oriri inflammatio, maxime ubi dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et id fovendum ovis: imponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis: idque, si intus est, digito illinendum; si extra, superillitum panniculo imponendum est. Ea quoque medicamenta, quae in recentibus scissuris posita sunt, hic idonea sunt. Cibis vero in hoc casu iisdem, quibus in prioribus, utendum est. Si ista parum juvant, solent imposita medicamenta adurentia ea capitula absumere. [9c] Ac si jam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio inspergenda sandaracha est: deinde imponendum id, quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum p. )-(. v. saxi calcis p. )-(. VIII. postero die acu compungendum. Adustis5 capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quoties is suppressus est, ne quid periculi afferat, multa exercitatione digerenda materia est; praetereaque et viris, et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est.

[10] At si anus ipse, vel os vulvae procidit, nam id [p. 260] quoque interdum fit, considerari debet, purum ne id sit, quod provolutum est, an humore mucoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet, aut salsa, aut cum verbenis vel malicorio incocta: si humidum, vino austero subluendum est, illinendumque faece vini combusta. Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est; imponendaque plantago contrita, vel folia salicis in aceto cocta; tum linteolum et super lana: eaque deliganda sunt, cruribus inter se devinctis.

[11] Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet. Id, si hiems est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fovendum est: dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis sit adjectum. Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis vehementioribus, vel ferro adurendum est.

1 Haec verba mihi valde suspecta. Nonne ex margine ad textum fluxerunt?

2 cf. p. 254, 1. 23–25

3 cf. V, 18, 22; 22, 6

4 cf. § 3; fine

5 adsutis?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (29 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: