previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Contra grauis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna uigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam. [2] Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque uero signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat. [3] Mali etiam morbi testimonium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si uenae quoque ibi uehementer agitantur. [4] Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post uomitum singultum esse uel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postue longas febres hunc fastidire; [5] aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem reuertantur, quaeue semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leuentur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. [6] Pessimum est, si ne leuatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio. [7] Timere etiam ex somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumue aliquod esse resolutum; ex quo casu quamuis uita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita uel bilis est mixta, peiorque, si uiridis aut niger. [8] At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et leuia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba uitiosa est, sed in phreneticis maxime. [9] Aluus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leue, album, idemque subpallidum; uel si est aut liuidum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: