previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IV Mala signa aegrotorum.

Contra gravis morbi periculum est, ubi supinus aeger jacet, porrectis manibus et cruribus1; ubi residere vult in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen pejor est qui inter quartam horam et noctem est, quam qui a matutino tempore ad quartam2. [2] Pessimum tamen est, si somnus neque noctu, neque interdiu accedit3: id enim fere sine continuo dolore esse non potest4. Aeque vero signum malum est etiam somno ultra debitum [p. 34] urgeri5; pejusque quo magis sopor interdiu, noctuque continuat. [3] [4] Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere6, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare7; habere humorem glutinosum dentibus inhaerentem8, cutem circa umbilicum et pubem macram9, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte, quam sinistra, sunt to10; periculosissimum tamen est, si venae quoque ibi vehementer agitantur11. Mali etiam morbi signum est, nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque frigidas habere, ventre et lateribus calentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urgente12; aut post sudorem inhorrescere; aut post vomitum singultum esse, vel rubere oculos13; aut post cupiditatem cibi, postve longas febres fastidire; [5] aut multum sudare, maximeque frigido sudore; aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant; et eas febres, quae quotidie tempore eodem revertantur; quaeve semper pares accessiones habeant, neque tertio quoque die leventur14; quaeve sic continuent, ut per accessiones increscant, per decessiones tantum molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. [6] Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum est etiam, post arquatum morbum febrem oriri15; utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus iis, nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre, aut a somno non est terribilis nervorum distentio. [7] Timere etiam ex somno, mali morbi est; itemque in prima febre protinus mentem esse turbatam, membrumve aliquod resolutum. Ex quo casu, quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est sincerus pituitae, vel bilis; pejorque, si viridis, aut niger est16. [8] At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et laevia: deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba: pessima ex [p. 35] his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba, vitiosa est, sed in phreneticis maxime17. [9] Alvus autem mala est, ex toto suppressa: periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur; utique si quod descendit, est perliquidum, aut albidum, aut pallidum, aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id, quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, laeve, album, idemque subpallidum: vel si est aut lividum, aut biliosum, aut cruentum, aut pejoris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est18.

1 Progn. § 3

2 Progn. § 10

3 Progn. § 10

4 Coac. 497

5 cf. Aph. II, 3

6 cf. Aph. IV, 29

7 cf. Aph. IV, 52

8 cf. Aph. IV, 53

9 cf. Aph. II, 35

10 Progn. § 7

11 Ibid.

12 Aph. VII, 1

13 Aph. VII, 4 et 3

14 cf. Aph. IV, 43; Progn. § 6

15 cf. III, 24

16 cf. Progn. § 13

17 Aph. IV, 72; Coac. 568; cf. Progn. § 12

18 cf. Progn. § 11

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: