previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos inuasit. Atque huius quoque plures species sunt. Vna est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullis uero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit: ΑΤΡΟΦΙΑΝ Graeci uocant. Ea duabus fere de causis incidere consueuit: aut enim nimio timore aliquis minus, aut auiditate nimia plus quam debet adsumit: ita quod uel deest infirmat, uel quod superat corrumpitur. [2] Altera species est quam GraeciΚΑΚΕΞΙΑΝ appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, quom longo morbo uitiata corpora, etiamsi illo uacant, refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis corpus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusitatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidue simile incidit. Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corporis partes intumescant. [3] Tertia est longeque periculosissima species, quam Graeci pthisin nominarunt. Oritur fere a capite, inde in pulmonem destillat; huic exulceratio accedit; ex hac febricula leuis fit, quae etiam cum quieuit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excreatur, interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem impositum est, mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur.

[4] Cum haec genera tabis sint, animaduertere primum oportet, quid sit, qui laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine onerauerit, concoctionem impediat. Si uero plus iusto qui adsumere solitus est, abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec ad iustum modum perueniat. [5] Praeter haec conuenit ambulare locis quam minime frigidis, sole uitato; per manus quoque exerceri: si infirmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet. Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur; aut inposita resina et abducta subinde idem facere. [6] Vtile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus. Cibi uero esse debent ex iis, quae facile concoquantur: qui maxime alunt. Ergo uini quoque, sed austeri, necessarius usus est; mouenda urina.

[7] At si malus corporis habitus est, primum abstinendum est, deinde aluus ducenda, tum paulatim cibi dandi, adiectis exercitationibus, unctionibus, frictionibus. Vtilius his frequens balineum est, sed ieiunis, etiam usque sudorem. Cibis uero opus est copiosis, uariis, boni suci, quique etiam [si] minus facile corrumpantur, uino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo seruentur.

[8] Quod si mali plus est et uera pthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est: neque enim facile is morbus, cum inueterauit, euincitur. Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id inbecillitas non sinit, naue tamen non longe gestari commodissimum est. [9] Si nauigationem aliqua res prohibet, lectica uel alio modo corpus mouendum est; tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cauendae destillationes, ne, si quid cura leuarit, exasperent; et deuitanda cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces uelandae; tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestiuis cibis medendum; eoque tempore bibenda aqua. [10] Lac quoque, quod in capitis doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno est, in pthisi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones. Balineum alienum est. [11] Cibus esse debet primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, uel ex eodem intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana uel ex halica uel ex amulo, lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat. Tum in uicem modo his cibis, modo illis utendum est; adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque uel ex pruna cerebellum uel pisciculus et his similia. Farina etiam cum sebo ouillo caprinoue mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum adsumi debet leue, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur. [12] Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est. Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ΩΜΟΠΛΑΤΑΣ Graeci uocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; cui per se quoque medendum esse manifestum est. Tum ter quaterue die uehementer extremae partes perfricandae; thorax leui manu pertractandus; post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque. [13] Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum. Ceteris diebus bibenda aqua; tum uinum; si tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Vtile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto uel plantaginem esse. [14] Medicamentum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt uictus, uehiculum et nauis, et sorbitio. Aluus cita utique uitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (W. G. Spencer, 1971)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (17 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: