previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in dissensione regum Iugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat. [2] huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum [p. 83] Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu petat. [3] avidus consul belli gerundi movere quam senescere omnia malebat. ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. [4] quae postquam Massiva agitare coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat, Bomilcari, proxumo ac maxume fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret ac maxume occulte, sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. [5] Bomilcar mature regis mandata exequitur et per homines talis negoti artifices itinera egressusque eius, postremo loca atque tempora cuncta explorat. deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. [6] igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur. illum obtruncat, sed ipse deprehensus multis hortantibus et in primis Albino consule indicium profitetur. [7] fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui Romam fide publica venerat. [8] at Iugurtha manufestus tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animadvortit supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. [9] igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, ventus, ne reliquos popularis metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus a senatu Italia decedere. [10] sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse 'o urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.'

[p. 84]


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Axel W. Ahlberg, 1919)
load focus English (John Selby Watson, Rev. John Selby Watson, M.A., 1899)
load focus Latin
hide References (46 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: