previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
haec tibi Nasonem scribere verba. Macer?
auctorisque sui si non est anulus index,
cognitane est nostra littera facta manu?
5 an tibi notitiam mora temporis eripit horum,
nec repetunt oculi signa vetusta tui?
sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
exciderit tantum ne tibi cura mei.
quam tu vel longi debes convictibus aevi,
10vel mea quod coniunx non aliena tibi est, 1
vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
utque decet, nulla factus es Arte nocens.
tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
ne careant summa Troica bella manu.
15Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,
doctrinae pretium triste magister habet,
sunt tamen inter se communia sacra poetis,
diversum quamvis quisque sequamur 2 iter :
quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
20suspicor, et casus velle levare meos.
te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
Trinacris est oculis te duce visa 3 meis.
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
subpositus monti quam vomit ore Gigans,
25Hennaeosque lacus et olentis 4 stagna Palici,
quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,
tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua. [p. 368]
hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
30 eheu, quam dispar est locus ille Getis!
et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo
te mihi iucundas efficiente vias!
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
esseda nos agili sive tulere rota,
35 saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi,
pluraque, si numeres, verba fuere gradu,
saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum
tarda per aestivos defuit hora dies.
est aliquid casus pariter timuisse marinos,
40iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,
quorum non pudeat, posse referre iocos,
haec tibi cum subeant, absim licet, 5 omnibus annis
ante tuos oculos, ut modo visus, ero.
45 ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi,
qui semper liquidis altior extat aquis,
te tamen intueor quo solo pectore possum,
et tecum gelido saepe sub axe loquor,
hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens,
50inque Getas media iussus ab urbe venis.
redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est,
istic me memori pectore semper habe.

1 est om

2 queramur vel sequatur

3 nota

4 olentia corr. Zinzerling

5 ipsum licet vel hic sim licet

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (17 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: