LV
Gratis qui dare vos iubet, puellae,
Insulsissimus inprobissimusque est.
Gratis ne date, basiate gratis.
Hoc Aegle negat, hoc avara vendit.
5Sed vendat: bene basiare quantum est!
Hoc vendit quoque nec levi rapina:
Aut libram petit illa Cosmiani,
Aut binos quater a nova moneta,
Ne sint basia muta, ne maligna,
10Ne clusis aditum neget labellis.
Humane tamen hoc facit, sed unum,
Gratis quae dare basium recusat
Gratis lingere non recusat, Aegle.