XXXIX
Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem
Non liberorum: namque nec tuus quisquam
Nec est amici filiusve vicini,
Sed in grabatis tegetibusque concepti
5Materna produnt capitibus suis furta.
Hic, qui retorto crine Maurus incedit,
Subolem fatetur esse se coci Santrae.
At ille sima nare, turgidis labris
Ipsa est imago Pannychi palaestritae.
10Pistoris esse tertium quis ignorat,
Quicumque lippum novit et videt Damam?
Quartus cinaeda fronte, candido voltu
Ex concubino natus est tibi Lygdo:
Percide, si vis, filium: nefas non est.
15Hunc vero acuto capite et auribus longis,
Quae sic moventur, ut solent asellorum,
Quis morionis filium negat Cyrtae?
Duae sorores, illa nigra et haec rufa,
Croti choraulae vilicique sunt Carpi.
20Iam Niobidarum grex tibi foret plenus,
Si spado Coresus Dindymusque non esset.