previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Hic tantae fuit severitatis, ut, cum milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore 1 2 bibere vidisset, iusserit omne argentum summoveri de usu expeditionali, addito eo ut ligneis vasis uterentur. quod. quidem illi odium militare concitavit. [2] dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro gloriosiores facerent, cum alia minus [3] apta hosticam viderentur ad gloriam, idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto [4] universos esse contentos, idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens milites et [5] omnes contentos esse. idem ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui raptum ab uno comederant, securi percuti iussit; et fecisset, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum seditionis [6] esset rogatus, et cum pepercisset, iussit ut denorum gallinaceorum pretia provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in expeditione in commanipulatione nemo focum faceret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed pane ac frigida vescerentur, adpositis speculatoribus, [7] qui id curarent. idem iussit, ne zona milites ad bellum ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed publice commendarent, recepturi post proelia 3 quod dederant, addens liberis eorum et uxoribus heredibus certe reddendum, cui 4 venisset, ne ad hostes aliquid praedae perveniret, si quid forte adversi [8] fortuna fecisset, sed haec omnia, ut se habuerat Commodi temporum dissolutio, adversa eidem fuere, [9] denique etiamsi nemo fuit, qui suis temporibus dux severior videretur, ad perniciem 5 illi magis vivo 6 quam mortuo, ubi et invidia et odium deposita erant, talia exempla valuerunt.

1 quidem P.

2 adfuit P.

3 item P.

4

5

6

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: