This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] res 'autem est haec : A M. Laberio C. Albinius praedia in aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis Plotianis. ea si dicam non esse e re p. dividi, docere te videar, non rogare. sed tamen cum Caesar Sullanas venditiones et adsignationes ratas esse velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur quae ipse Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? sed hoc quale sit tu pro tua prudentia considerabis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.