previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Post huius 4 quadrupedis ovilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas. Nam id praecipue nos contra frigoris violentiam protegit, corporibusque nostris liberaliora praebet velamina. Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus [2] exornat. Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur. Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est, minimeque pestilentia laborat. Verum tamen eligendum est ad 1 2 3 4 [p. 234] naturam loci: quod semper observari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Vergilius praecipit, eum ait: Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. [3] Pinguis et campestris situs proceras oves tolerat; gracilis et collinus quadratas; silvestris et montosus exiguas; pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur. Idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Generis eximii Calabras, Apulasque et Milesias 5nostri existimabant, earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae pretiosiores habentur, earumque praecipue Altinates. Item quae circa Parmam et Mutinam macris stabulantur campis. Color albus cum sit [4] optimus, tum etiam est utilissimus, quod ex eo plurimi fiunt, neque hic ex alio. Sunt etiam suapte natura pretio commendabiles 6pullus atque fuscus, quos praebent in Italia Pollentia, in Baetica Corduba. Nec minus Asia rutilos,7quos vocant ἐρυθραίους. Sed et alias varietates in hoc pecoris genere docuit usus exprimere. Nam cum in municipium Gaditanum ex vicino Africae miri coloris silvestres ac feri arietes, sicut aliae bestiae, munerariis deportarentur, M. Columella patruus meus acris vir ingenii, atque illustris 8 9 10 [p. 236] agricola, quosdam mercatus, in agros transtulit, et [5] mansuefactos tectis ovibus admisit. Eae primum hirtos,11sed paterni coloris agnos ediderunt, qui deinde et ipsi Tarentinis ovibus impositi, tenuioris velleris arietes progeneraverunt. Ex his rursus quicquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et avitum retulit colorem. Hoc modo Columella dicebat, qualemcunque speciem, quae fuerit 12in bestiis, per nepotum gradus mitigata feritate reddi. Sed 13ad propositum revertar. Ergo duo genera sunt ovilli pecoris, molle et hirsutum. Sed in utroque vel emendo vel tuendo 14plura communia, quaedam tamen sunt propria generosi, quae observari conveniat. Communia in emendis gregibus fere illa: si candor lanae maxime placet, nunquam nisi 15candidissimos mares legeris: quoniam ex albo saepe fuscus editur partus; ex crythraeo vel pullo nunquam generatur albus.

1 pecorũ SA1.

2 omnem SA1.

3 vehere ed. pr.: e vere S: vere A.

4 huius S: om. AR. a Vergil, Georg. I. 273 ff. b I.e. the mule, treated in Book VI. Chapters XXXVI-XXXVIII. c A tribe living north of the lower course of the Danube.

5

6

7

8 miles SAac.

9 commcndabilis SAac.

10 lutilos SA1. a Georg. II. 109. b I.e. those which on account of the excellence of their wool are covered with skins to preserve their fleeces (Varro, R.R., II. 2. 19: Horace, Od. II. C. 10). c A town near Venice. d Both these towns were in Cisalpine Gaul, Mutina being the modern Modena.

11

12

13

14

15

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: