This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset.
[2]
his comminationibus compulsus tyrannus Pythagoram rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit.
[3]
prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum;
[4]
dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res, ut iis condicionibus, quae ex scripto paucis ante diebus editae erant, indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti.
[5]
dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis [prope] super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi,
[6]
[p. 152] simul eo, quod Pythagoras cum parte validissima 1praesidii excesserat, contempta paucitate eorum, qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt;
[7]
Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt. huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.
1 a. u. c. 559. 560.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.