This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29.
his utrimque animis ad Aliam ventum est.
dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant
instructi intentique, 'videsne tu' inquit, 'A. Semproni,
loci fortuna illos fretos ad Aliam constitisse? nec illis
di inmortales certioris quidquam fiduciae maiorisve
quod sit auxilii dederint.
[2]
at tu, fretus armis animisque, concitatis equis invade mediam aciem; ego cum
legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa.
adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas
simul vobis violatis nobisque per vestrum numen deceptis.'
non equitem, non peditem sustinuere Praenestini.
[3]
primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt; dein,
postquam nullo loco constabat acies, terga vertunt consternatique et praeter castra etiam sua pavore praelati
non prius se ab effuso cursu sistunt, quam in conspectu Praeneste fuit.
[4]
ibi ex fuga dissipata locum,
quem tumultuario opere communirent, capiunt, ne, si
intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager
depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.
[5]
sed
postquam direptis ad Aliam castris victor Romanus
aderat, id quoque munimentum relictum, et vix moenia
tuta rati oppido se Praeneste includunt.
[6]
octo praeterea
oppida erant sub dicione Praenestinorum. ad ea circumlatum bellum, deincepsque haud magno certamine
captis Velitras exercitus ductus. eae quoque expugnatae.
[p. 379]
tum ad caput belli Praeneste ventum.
[7]
id non vi, sed
per deditionem receptum est.
T. Quinctius semel acie victor,
[8]
binis castris hostium,
novem oppidis vi captis, Praeneste in deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste
devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.
[9]
dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque
sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme
incisa litteris fuit: 'Iuppiter atque divi omnes hoc dederunt, ut T. Quinctius dictator oppida novem caperet.'
die vicesimo, quam creatus erat, dictatura se abdicavit.
[10]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.