This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavit, neque nunc, ut memoriae prodatur, [2] satis causae putamus. postulabat Caesar, ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent quod ad indutias pertineret, [3] sic belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua [4] impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet. si hoc sibi remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis; si illud tenerent, se quoque id retenturum. nihilominus tamen agi posse de compositione, ut haec non remitterentur, neque hanc rem illi esse impedimento. [5] Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere; unum instare de indutiis vehementissimeque contendere. [6] quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse, neque ullam spem aut condicionem pacis adferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.