previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter eum et Domiti castra fluebat, Haliacmonem, tertio die prima luce exercitum vado traducit et castris positis postero die mane copias ante [2] frontem castrorum struit. Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit quin productis legionibus proelio decertaret. sed cum esset inter bina castra campus circiter milium passuum iii, Domitius castris Scipionis aciem suam subiecit, ille a vallo non discedere perseveravit. [3] ac tamen aegre retentis Domitianis militibus est factum, ne proelio contenderetur, et maxime quod rivus difficilibus ripis subiectus castris Scipionis progressus nostrorum impediebat. [4] quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore ut postero die aut invitus dimicare cogeretur, aut magna cum infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset, temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit, ibique prope flumen edito natura [5] loco castra posuit. paucis diebus interpositis noctu insidias equitum collocavit, quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant; et cum cotidiana consuetudine Q. Varus, praefectus equitum Domiti, venisset, subito illi ex insidiis consurrexerunt. [6] sed nostri fortiter impetum eorum tulerunt, celeriterque ad suos quisque ordines redit, atque ultro universi in hostes impetum fecerunt. [7] ex his circiter lxxx interfectis, reliquis in fugam coniectis, duobus amissis in castra se receperunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (William Duncan, 1856)
hide References (9 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: