[30]
nihil acerbius socii et Latini1 ferre soliti
sunt quam se, id quod perraro accidit2, ex urbe exire a consulibus
iuberi: atque3 illis erat tum4 reditus in suas civitates,
ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo
nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat.
hoc vero quid est? exterminabit civis Romanos edicto
consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget
quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? hic si
umquam vos eos qui nunc estis in re publica fore putasset,
si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod
futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus
esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum
preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis
edictis ius5 libertatemque pervertere?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.