90Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,
liminaque laurusque dei, totusque moveri
mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris:
“Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
95prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem:
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
et nati natorum, et qui nascentur ab illis.”
Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
100laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,
quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti?
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
“Audite, O proceres” ait “et spes discite vestras:
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto;
105mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,
optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces
110Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.
hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,
et iuncti currum dominae subiere leones.
Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur;
115placemus ventos et Gnosia regna petamus.
Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,
tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.”
Sic fatus, meritos aris mactavit honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo
120nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.