Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
20atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
In partisque rapit varias perque omnia versat:
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
sole repercussum aut radiantis imagine lunae
omnia pervolitat late loca iamque sub auras
25erigitur summique ferit lacuaria tecti.
Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
30procubuit seramque dedit per membra quietem.
Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
populeas inter senior se attollere frondes
visus; eum tenuis glauco velabat amictu
carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,
35tum sic adfari et curas his demere dictis:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.