[4]
iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia
vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt,
tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscurata
non essent. ipsa autem patria, di immortales! dici vix
potest quid caritatis, quid voluptatis habeat1; quae species
Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum,
qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas
civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas!
quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis;
sed tamquam bona valetudo iucundior est iis2 qui e3 gravi
morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fuerunt,
sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta
delectant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.