[12]
atque eo die confecta res
esset, nisi is tribunus plebis quem ego maximis beneficiis
quaestorem consul ornaram, cum et cunctus ordo et multi
eum summi viri orarent, et Cn. Oppius1 socer, optimus vir,
ad pedes flens iaceret, noctem sibi ad deliberandum postulasset;
quae deliberatio non in reddenda, quem ad modum
non nulli arbitrabantur2, sed, ut patefactum est, in augenda
mercede consumpta est. postea res acta est in senatu alia
nulla: cum variis rationibus impediretur, voluntate3 tamen
perspecta4 senatus, causa ad5 vos mense Ianuario deferebatur.
hic tantum6 interfuit inter me et inimicos meos.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.