3. non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi
hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque
adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo
viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis,
summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non
eorum liberi, non Q. Metellus1 Nepos, qui tum consulatum
petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; permulti
enim tum Metelli aut Metellarum2 liberi pro Q. Metelli3
reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. quod si
ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerent4,
tamen fili5 pietas, propinquorum preces, adulescentium
squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere
potuerunt.
[7]
nam C. Mari, qui post illos veteres clarissimos
consularis, hac vestra patrumque memoria, tertius ante me
consularis subiit indignissimam fortunam praestantissima sua
gloria, dissimilis fuit ratio; non enim ille deprecatione rediit,
sed in discessu civium exercitu se armisque revocavit. at
me nudum a propinquis, nulla cognatione munitum, nullo
armorum ac tumultus metu, C. Pisonis, generi mei, divina
quaedam et inaudita auctoritas6 atque virtus, fratrisque miserrimi
atque optimi cotidianae lacrimae sordesque lugubres a
vobis deprecatae sunt.
[8]
frater erat unus qui suo squalore
vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque
renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi
non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me
amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed
ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente
senatus hominumque praeterea viginti milia vestem
mutaverunt, pro eodem me7 absente unius squalorem sordisque
vidistis. Vnus hic, qui quidem8 in foro posset esse, mihi
pietate9 filius inventus est, beneficio parens, amore idem qui10
semper fuit frater. nam coniugis miserae squalor et luctus
atque optimae filiae maeror adsiduus filique parvi11 desiderium
mei lacrimaeque pueriles aut itineribus12 necessariis aut magnam
partem tectis ac tenebris continebantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Q. Metell. bksg
2 Metellarum PBb: -orum codd. pler. (in Sen. § 37)
3 aut Met ... Metelli s. l. P2: aut Met. lib. del. Halm
4 valerent bςs: valent codd. pler.: valebant Halm. Cf. Balb. § 1
5 filii Naugerius (1): illi codd.: illa ed. R.
6 auctoritas codd. praeter P (inaudita satque): pietas Ern., Halm
7 eodem me mg. ςbt: eodem 'cod. Lamb.': eo PBw: eo me Gεe: me ςs
8 qui quidem cod. Lallemand.: quidem P rell. (qui demum b2cs)
9 adesse mihi, pietate Halm
10 idemque P1
11 parvuli cs all.
12 aut itin. PB: aut om. rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.