[20]
video, iudices, esse crimen et genere
ipso magnum—vectigal enim esse impositum fructibus nostris
dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse
confiteor—et invidia1 vel maximum2; maxime enim inimici
hanc rem sermonibus divolgare3 voluerunt. sed ego ita
existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur esse
falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat.
volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui
audiunt ut difficilis aditus veritati relinquatur.
“de crimine vinario.” “de bello Vocontiorvm4.” “de ” “dispositione hibernorvm.”