9. quam ob rem, per deos immortalis! conligite vos, tribuni
plebis, deserite eos a quibus, nisi prospicitis, brevi tempore
deseremini, conspirate nobiscum, consentite cum bonis,
communem rem publicam communi studio atque amore
defendite. multa sunt occulta rei publicae volnera, multa
nefariorum civium perniciosa consilia; nullum externum
periculum est, non rex, non gens ulla, non natio pertimescenda
est; inclusum malum, intestinum ac domesticum
est. huic pro se quisque nostrum mederi atque hoc omnes
sanare velle debemus.
[27]
erratis, si senatum probare ea quae
dicuntur a me putatis, populum autem esse in alia voluntate.
omnes qui se incolumis volent sequentur auctoritatem
consulis soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti
in periculis, non timidi in contentionibus. quod si qui
vestrum spe ducitur se posse turbulenta ratione honori
velificari suo, primum me consule id sperare desistat, deinde
habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum
loco consulem videt, quae vitae via facillime viros bonos
ad honorem dignitatemque perducat. quod si vos vestrum
mihi studium, patres conscripti, ad communem dignitatem
defendendam profitemini, perficiam profecto, id quod maxime
res publica desiderat, ut huius ordinis auctoritas, quae apud
maiores nostros fuit, eadem nunc longo intervallo rei publicae
restituta esse videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.