previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [7]

hoc vero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt locum sibi nullum definiunt? nam xviris quibus in locis ipsis videatur vendendi potestas lege permittitur. censoribus vectigalia locare nisi in conspectu populi Romani non licet; his vendere vel in ultimis terris licebit? at hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt ut in atriis auctionariis potius quam in triviis aut in compitis auctionentur; hic permittit sua lege xviris ut in quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint solitudine, bona populi Romani possint divendere. [8] iam illa omnibus in provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam formidolosa, quam quaestuosa concursatio xviralis futura sit, non videtis? hereditatum obeundarum causa quibus vos legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, tamen auditis profecto quam graves eorum adventus sociis nostris esse soleant. [9] quam ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum immittantur in orbem terrarum xviri summo cum imperio, summa cum avaritia infinitaque omnium rerum cupiditate? quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum vero iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim quod videbitur publicum iudicare, quod iudicarint vendere. etiam illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per legem licebit. hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore putatis? [10] etenim, quod superiore parte legis praefinitum fuit, '“Svlla et Pompeio consvlibvs”,' id rursus liberum infinitumque fecerunt.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: