Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
P.
Scipio Africanus legatus ad Antiochum missus
Ephesi cum Hannibale,
qui se Antiocho adiunxerat,
collocutus est ut,
si fieri posset,
metum ei quem ex populo
Romano conceperat eximeret.
inter alia cum quaereret
quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet,
respondit Alexandrum,
Macedonum regem,
quod parva:
manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas
oras,
quas visere supra spem humanam esset,
peragrasset.
quaerenti deinde quem secundum poneret,
Pyrrhum,
inquit,
castra metari primum docuisse,
ad hoc neminem
loca elegantius cepisse,
praesidia disposuisse.
exsequenti
quem tertium diceret,
semet ipsum dixit.
ridens Scipio:
“
quidnam tu diceres”
inquit “
si me vicisses?” “
tune
vero me”
inquit “
et ante Alexandrum et ante Pyrrhum
et ante alios posuissem.”
inter alia prodigia quae plurima
fuisse traduntur,
bovem Cn.
Domitii consulis locutam
“
Roma,
cave tibi”
refertur.
Nabis,
Lacedaemoniorum
tyrannus,
incitatus ab Aetolis,
qui et Philippum et
Antiochum ad inferendum bellum populo Romano sollicitabant,
1 a populo Romano descivit,
sed bello2 adversus Philopoemenen,
Achaeorum praetorem,
gesto ab Aetolis interfectus est.
Aetoli quoque ab amicitia populi Romani
defecerunt.
cum societate iuncta Antiochus,
Syriae rex,
bellum Graeciae intulisset,
complures urbes occupavit,
inter quas Chalcidem et totam Euboeam.
res praeterea
in Liguribus gestas et adparatum belli ab Antiocho
continet.