previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret, in Indiam movit, semper bello quam post victoriam clarior. [2] India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem, [3] quam recta regione spatiosa. Quae austrum accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt: plana [p. 283] sunt cetera multisque inclitis amnibus Caucaso monte ortis placidum per campos iter praebent. [4] Indus gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes. [5] Ganges, omnium ab Oriente fluvius maximus, ad meridianas regionem decurrit et magnorum montium iuga recto alveo stringit: inde eum obiectae rupes inclinant ad orientem. [6] Uterque Rubro mari accipitur. Indus ripas multasque arbores cum magna soli parte exorbet, saxis quoque inpeditus, quis crebro reverberatur: [7] ubi mollius solum repperit, stagnat insulasque molitur. [8] Acesines eum auget. Ganges decursurum Iomanen intercipit, magnoque motu amnis uterque colliditur: quippe Ganges asperum os influenti obicit, nec repercussae aquae cedunt. [9] Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit: ceterum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit. [10] Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis rigantibus campos carpitur: ea causa est, cur tenues Reliquias iam sine nomine in mare emittat. [11] Multis [p. 284] praeter hos amnibus tota regio dividitur, sed ignobilibus, [12] quia non adita interfluunt. Ceterum quae propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur: is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia. [13] Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat. [14] Nec, cur verterit se natura, causa. Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythro rege inditum est nomen: propter quod ignari rubere aquas credunt. Terra lini ferax: [15] inde plerisque sunt vestes. Libri arborum teneri haud secus quam chartae litterarum notas capiunt. [16] Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt. Animalia invisitata cеteris gentibus nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas aliis ignotos generat. [17] Elephantorum maior est vis quam, quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. [18] Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. [19] Gemmas margaritasque mare litoribus infundit: neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes. Quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit. [20] Ingenia hominum, sicut ubique, apud [p. 285] illos locorum quoque situs format. [21] Corpora usque pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt, lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. [22] Capillum pectunt saepius quam tondent: men tum semper intonsum est, reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant. [23] Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus conplent. [24] Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat: distincta sunt auro et purpura carbasa, quae indutus est: lecticam sequuntur armati corporisque custodes, [25] inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt. [26] Regia auratas cоlumnas habet: totas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguant. [27] Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis odoribus inlinuntur pedes. [28] Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere. Binum cubitorum sagittae sunt, quas emittunt maiore nisu quam effectu: quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur. [29] Bre- [p. 286] viora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro. Ac, ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur: separatum a reginae ordine agmen est aequatque hixuriam. [30] Feminae epulas parant. Ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt patrio carmine noctium invocantes deos. [31] Quis credat inter haec vitia curam esse sapientiae? Unum agreste et horridum genus est, quod sapientes vocant. Apud hos occupare fati diem pulchrum, et vivos se cremari iubent, [32] quibus aut segnis aetas aut incommoda valitudo est: expectatam mortem pro dedecore vitae habent, nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit. [33] Illi, qui in urbibus publicis muneribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere. [34] Nec quem quam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat. Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est. [35] Menses in quinos denos discripserunt dies, [36] anni plena spatia servantur. Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae [p. 287] modum dirigunt. [37] Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operae videbatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BRACHMA´NES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GANGES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), I´NDIA
    • Smith's Bio, Erythrus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: