previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud1 hominum clamoresque maximos prae2 vestra salute neglexit. [4] quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. nam si umquam3 de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis4 iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis5, quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur. [5] quid enim nobis duobus6, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum7 dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra8 improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis9 ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius10 non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam. [6] quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque11 omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse12 factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia13 mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. sin14 illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc nobis15 saltem ut relinquatur, vitam16 ab inimicorum audacia telisque ut impune liceat defendere.


1 illud genus T

2 prae ςBHE: pro Tδ

3 de bonis ... umquam om. BH

4 vobis om. B, del. Bake

5 erga ... civis del. Lange

6 duobus om. T

7 exercitatum E

8 et contra ς

9 coniunctis Reid: conontiis ς: co nunriis H: cunctis cett. (cf. Pis. 7)

10 huius ς

11 rebusque BHE: rebus Tδ

12 esse HE: om. BTδ

13 quia ςH: si ETab1

14 sin ςHE: sed si TWδ

15 nobis (vo- T) saltem (-im ςH) ςHT: saltem nobis Eδ

16 vitam hoc loco hab. ςHE, post telisque Tδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: