etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro
dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius
ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur1,
me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non
posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui,
quocumque inciderunt, veterem2 consuetudinem fori et pristinum
morem iudiciorum requirunt. non enim corona consessus
vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia
stipati sumus;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.