[9]
qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum
me unum abstrahas; simplex officium atque una
bonorum est1 omnium causa. nihil erit2 quod admirere
posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me
videbis. nulla est enim in re publica mea causa3 propria;
tempus agendi fuit mihi magis4 proprium quam ceteris,
doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis;
neque enim ego5 tunc princeps6 ad salutem esse potuissem, si
esse alii comites noluissent. qua re necesse est, quod mihi
consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum
ceteris esse commune. neque ego hoc partiendae invidiae,
sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem
nemini impertio, gloriae bonis omnibus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.