agedum, conferte nunc cum illius1 vita vitam2 P. Sullae vobis populoque Romano notissimam, iudices, et eam ante oculos vestros proponite. ecquod3 est4 huius factum aut commissum non dicam audacius, sed quod cuiquam paulo minus consideratum videretur? factum quaero; verbum ecquod umquam ex ore huius excidit in quo5 quisquam posset offendi? at vero in illa gravi L. Sullae turbulentaque victoria6 quis P. Sulla mitior, quis misericordior inventus est? quam7 multorum hic vitam est8 a L. Sulla deprecatus! quam multi sunt summi homines et ornatissimi et nostri et equestris ordinis quorum pro salute se hic Sullae obligavit! quos ego nominarem—neque enim ipsi nolunt et huic animo gratissimo adsunt—sed, quia maius est beneficium quam posse debet civis civi dare, ideo a vobis peto ut quod potuit, tempori tribuatis, quod fecit, ipsi. quid reliquae9 constantiam vitae commemorem,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.