[48]
idem
postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem
vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam
ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacissime
venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic
et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa
lex quae totum eius tribunatum continebat, quam1 caecus
amentia non videbat. producebat fortissimum virum, M.
Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo
semperne2 servasset; semper se ille servasse dicebat. augures
interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent;
illi vitio lata esse dicebant. ferebant in oculis hominem
quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego
arbitror, furoris ignari. longius processit; in ipsum Cn.
Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum
suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.